Mosaico decorativo

Fundar 663 Resultados para: Sanctorum Dies

  • Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur: sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus. (Liber Psalmorum 138, 12)

  • Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis. (Liber Psalmorum 138, 16)

  • Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra prætereunt. (Liber Psalmorum 143, 4)

  • Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 144, 2)

  • Alleluja. Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 149, 1)

  • Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum. (Liber I Maccabaeorum 1, 41)

  • et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes: (Liber I Maccabaeorum 1, 48)

  • Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. (Liber I Maccabaeorum 2, 49)

  • et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies, (Liber I Maccabaeorum 3, 49)

  • quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)

  • Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: (Liber I Maccabaeorum 4, 6)

  • Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. (Liber I Maccabaeorum 4, 59)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina