Fundar 249 Resultados para: Sacerdotes

  • Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)

  • Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portæ civitatis. (Liber II Regum 23, 8)

  • Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem: sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum. (Liber II Regum 23, 9)

  • Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea: reversusque est Jerusalem. (Liber II Regum 23, 20)

  • Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israël, et sacerdotes, et Levitæ, et Nathinæi. (Liber I Paralipomenon 9, 2)

  • et ait ad omnem cœtum Israël: Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos, (Liber I Paralipomenon 13, 2)

  • Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab: (Liber I Paralipomenon 15, 11)

  • Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitæ ut portarent arcam Domini Dei Israël. (Liber I Paralipomenon 15, 14)

  • Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei: et Obededom et Jehias erant janitores arcæ. (Liber I Paralipomenon 15, 24)

  • Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 6)

  • Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, (Liber I Paralipomenon 16, 39)

  • Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba: (Liber I Paralipomenon 18, 16)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina