Fundar 1454 Resultados para: Rex
Lætatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino: sed et David rex lætatus est gaudio magno. (Liber I Paralipomenon 29, 9)
Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 25)
Præbuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quæ nascuntur in campestribus multitudine magna. (Liber II Paralipomenon 1, 15)
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum. (Liber II Paralipomenon 2, 11)
In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. (Liber II Paralipomenon 4, 17)
Rex autem Salomon, et universus cœtus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)
Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)
Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat: et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus: et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël. (Liber II Paralipomenon 6, 10)
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino. (Liber II Paralipomenon 7, 4)
Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia: et dedicavit domum Dei rex, et universus populus. (Liber II Paralipomenon 7, 5)
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitæ in organis carminum Domini, quæ fecit David rex ad laudandum Dominum: Quoniam in æternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas: porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat. (Liber II Paralipomenon 7, 6)
Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
