Fundar 4665 Resultados para: Res
Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus. (Liber Iudith 12, 15)
dicens: Confirma me, Domine Deus Israël, et respice in hac hora ad opera manuum mearum, ut, sicut promisisti, Jerusalem civitatem tuam erigas: et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi, perficiam. (Liber Iudith 13, 7)
Et factum est cum audissent viri vocem ejus, vocaverunt presbyteros civitatis. (Liber Iudith 13, 14)
quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in æternum, pro quibus non pepercisti animæ tuæ propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenisti ruinæ ante conspectum Dei nostri. (Liber Iudith 13, 25)
Postea vero quam resumpto spiritu recreatus est, procidit ad pedes ejus, et adoravit eam, et dixit: (Liber Iudith 13, 30)
Dixit autem Judith ad omnem populum: Audite me, fratres: suspendite caput hoc super muros nostros: (Liber Iudith 14, 1)
Tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum excitandum ad pugnam. (Liber Iudith 14, 3)
Mox autem ut ortus est dies, suspenderunt super muros caput Holofernis, accepitque unusquisque vir arma sua, et egressi sunt cum grandi strepitu et ululatu. (Liber Iudith 14, 7)
Quod videntes exploratores, ad tabernaculum Holofernis cucurrerunt. (Liber Iudith 14, 8)
Porro hi qui in tabernaculo erant, venientes, et ante ingressum cubiculi perstrepentes, excitandi gratia, inquietudinem arte moliebantur, ut non ab excitantibus, sed a sonantibus Holofernes evigilaret. (Liber Iudith 14, 9)
Sed cum venissent ejus duces ac tribuni, et universi majores exercitus regis Assyriorum, dixerunt cubiculariis: (Liber Iudith 14, 11)
Intrate, et excitate illum, quoniam egressi mures de cavernis suis, ausi sunt provocare nos ad prælium. (Liber Iudith 14, 12)