Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus. (Liber Exodus 12, 30)

  • Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)

  • Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. (Liber Exodus 12, 33)

  • Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. (Liber Exodus 12, 34)

  • Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam. (Liber Exodus 12, 35)

  • Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios. (Liber Exodus 12, 36)

  • Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)

  • Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare. (Liber Exodus 12, 39)

  • Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. (Liber Exodus 12, 41)

  • Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)

  • In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. (Liber Exodus 12, 46)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina