Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægyptiorum, ne serviretis eis: et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti. (Liber Leviticus 26, 13)

  • si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quæ a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum: (Liber Leviticus 26, 15)

  • ego quoque hæc faciam vobis: visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quæ ab hostibus devorabitur. (Liber Leviticus 26, 16)

  • Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra, (Liber Leviticus 26, 18)

  • Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma præbebunt. (Liber Leviticus 26, 20)

  • Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra: (Liber Leviticus 26, 21)

  • immittamque in vos bestias agri, quæ consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertæque fiant viæ vestræ. (Liber Leviticus 26, 22)

  • Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi: (Liber Leviticus 26, 23)

  • inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium, (Liber Leviticus 26, 25)

  • postquam confregero baculum panis vestri: ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus: et comedetis, et non saturabimini. (Liber Leviticus 26, 26)

  • et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra: (Liber Leviticus 26, 28)

  • in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. (Liber Leviticus 26, 31)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina