Fundar 20371 Resultados para: Re
et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)
Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima. (Liber Leviticus 24, 18)
fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet: qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur. (Liber Leviticus 24, 20)
Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. (Liber Leviticus 24, 21)
Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 24, 22)
Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino. (Liber Leviticus 25, 2)
Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: (Liber Leviticus 25, 3)
septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini: agrum non seres, et vineam non putabis. (Liber Leviticus 25, 4)
Quæ sponte gignet humus, non metes: et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam: annus enim requietionis terræ est: (Liber Leviticus 25, 5)
sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: (Liber Leviticus 25, 6)
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. (Liber Leviticus 25, 9)