Fundar 20371 Resultados para: Re
recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. (Epistula II ad Timotheum 1, 5)
Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. (Epistula II ad Timotheum 1, 6)
Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: (Epistula II ad Timotheum 1, 8)
Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. (Epistula II ad Timotheum 1, 12)
Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: (Epistula II ad Timotheum 1, 16)
Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu: (Epistula II ad Timotheum 2, 1)
et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. (Epistula II ad Timotheum 2, 2)
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. (Epistula II ad Timotheum 2, 6)
Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, (Epistula II ad Timotheum 2, 8)
si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos: (Epistula II ad Timotheum 2, 12)
si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest. (Epistula II ad Timotheum 2, 13)