Fundar 20371 Resultados para: Re
qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. (Epistula I ad Timotheum 2, 4)
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis: (Epistula I ad Timotheum 2, 6)
Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. (Epistula I ad Timotheum 2, 8)
Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa: (Epistula I ad Timotheum 2, 9)
sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona. (Epistula I ad Timotheum 2, 10)
Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum: sed esse in silentio. (Epistula I ad Timotheum 2, 12)
Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, (Epistula I ad Timotheum 3, 2)
non vinolentum, non percussorem, sed modestum: non litigiosum, non cupidum, sed (Epistula I ad Timotheum 3, 3)
Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3, 7)
Et hi autem probentur primum: et sic ministrent, nullum crimen habentes. (Epistula I ad Timotheum 3, 10)
Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. (Epistula I ad Timotheum 3, 11)
Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quæ est in Christo Jesu. (Epistula I ad Timotheum 3, 13)