Fundar 20371 Resultados para: Re
et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus, (Epistula ad Ephesios 1, 19)
et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: (Epistula ad Ephesios 2, 6)
ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. (Epistula ad Ephesios 2, 7)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: (Epistula ad Ephesios 2, 11)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: (Epistula ad Ephesios 2, 15)
et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)
Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. (Epistula ad Ephesios 2, 18)
in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, (Epistula ad Ephesios 2, 21)
Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, (Epistula ad Ephesios 3, 1)
quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, (Epistula ad Ephesios 3, 3)