Fundar 20371 Resultados para: Re
Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. (Epistula ad Romanos 10, 3)
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. (Epistula ad Romanos 10, 4)
Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere: (Epistula ad Romanos 10, 6)
aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. (Epistula ad Romanos 10, 7)
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. (Epistula ad Romanos 10, 8)
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. (Epistula ad Romanos 10, 9)
Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. (Epistula ad Romanos 10, 10)
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur. (Epistula ad Romanos 10, 11)
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? (Epistula ad Romanos 10, 14)
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Epistula ad Romanos 10, 16)
Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant. (Epistula ad Romanos 10, 20)