Fundar 20371 Resultados para: Re
Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. (Actus Apostolorum 3, 11)
Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? (Actus Apostolorum 3, 12)
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. (Actus Apostolorum 3, 17)
ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, (Actus Apostolorum 3, 20)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)
Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. (Actus Apostolorum 3, 25)
dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: (Actus Apostolorum 4, 2)
Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. (Actus Apostolorum 4, 4)
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem: (Actus Apostolorum 4, 5)
et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. (Actus Apostolorum 4, 6)
Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: (Actus Apostolorum 4, 8)