Fundar 20371 Resultados para: Re
Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 31)
Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 32)
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 33)
Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? (Evangelium secundum Ioannem 18, 34)
Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? (Evangelium secundum Ioannem 18, 35)
Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)
Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Ioannem 18, 39)
Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit. (Evangelium secundum Ioannem 19, 1)
Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus: et veste purpurea circumdederunt eum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 2)
Et veniebant ad eum, et dicebant: Ave, rex Judæorum: et dabant ei alapas. (Evangelium secundum Ioannem 19, 3)
(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis: Ecce homo. (Evangelium secundum Ioannem 19, 5)