Fundar 20371 Resultados para: Re
Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribæ, et principes plebis quærebant illum perdere: (Evangelium secundum Lucam 19, 47)
et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum. (Evangelium secundum Lucam 19, 48)
Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? (Evangelium secundum Lucam 20, 5)
Et responderunt se nescire unde esset. (Evangelium secundum Lucam 20, 7)
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus. (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 10)
Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. (Evangelium secundum Lucam 20, 11)
Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 12)
Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. (Evangelium secundum Lucam 20, 13)
Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas. (Evangelium secundum Lucam 20, 14)
Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? (Evangelium secundum Lucam 20, 17)