Fundar 20371 Resultados para: Re
Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)
De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore. (Liber Genesis 10, 21)
Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare, (Liber Genesis 10, 26)
Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis. (Liber Genesis 10, 31)
Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo. (Liber Genesis 11, 2)
Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento: (Liber Genesis 11, 3)
et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. (Liber Genesis 11, 4)
Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam, (Liber Genesis 11, 5)
et dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. (Liber Genesis 11, 6)
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)
Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. (Liber Genesis 11, 9)
Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)
