Fundar 5483 Resultados para: Rat
Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)
et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, (Liber Genesis 21, 4)
Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. (Liber Genesis 21, 20)
Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus. (Liber Genesis 22, 3)
Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. (Liber Genesis 22, 9)
His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: (Liber Genesis 22, 20)
Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum, (Liber Genesis 22, 21)
ac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ. (Liber Genesis 22, 23)
Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. (Liber Genesis 23, 16)
Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum, (Liber Genesis 23, 17)
Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth. (Liber Genesis 23, 20)
Erat autem Abraham senex, dierumque multorum: et Dominus in cunctis benedixerat ei. (Liber Genesis 24, 1)