Fundar 5483 Resultados para: Rat
Qui vero increduli fuerunt Judæi, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres. (Actus Apostolorum 14, 2)
Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiæ suæ, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. (Actus Apostolorum 14, 3)
Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. (Actus Apostolorum 14, 7)
Turbæ autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes: Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos. (Actus Apostolorum 14, 10)
Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi. (Actus Apostolorum 14, 11)
Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 12)
qui in præteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas. (Actus Apostolorum 14, 15)
et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiæ Dei in opus quod compleverunt. (Actus Apostolorum 14, 25)
Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis. (Actus Apostolorum 14, 27)
Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. (Actus Apostolorum 15, 1)
Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. (Actus Apostolorum 15, 3)
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. (Actus Apostolorum 15, 7)