Fundar 5483 Resultados para: Rat
Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19, 7)
Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. (Liber Exodus 19, 11)
ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. (Liber Exodus 19, 15)
Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)
Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. (Liber Exodus 19, 18)
Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me : (Liber Exodus 20, 5)
Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)
Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)
Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. (Liber Exodus 21, 8)
Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. (Liber Exodus 21, 11)
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 16)
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. (Liber Exodus 22, 1)