Fundar 5483 Resultados para: Rat
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)
Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. (Liber Genesis 1, 31)
Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. (Liber Genesis 2, 2)
Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. (Liber Genesis 2, 3)
Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram, (Liber Genesis 2, 4)
et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: (Liber Genesis 2, 5)
Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat. (Liber Genesis 2, 8)
Nomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)
Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. (Liber Genesis 2, 22)
Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus: et non erubescebant. (Liber Genesis 2, 25)
Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? (Liber Genesis 3, 1)
Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. (Liber Genesis 4, 2)