Fundar 3231 Resultados para: Ram
Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: (Prophetia Ezechielis 13, 15)
Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 14, 1)
Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut prævaricetur prævaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum. (Prophetia Ezechielis 14, 13)
Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias: (Prophetia Ezechielis 14, 15)
Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio: Transi per terram: et interfecero de ea hominem et jumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 17)
Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 19)
Ecce igni datum est in escam: utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam: numquid utile erit ad opus? (Prophetia Ezechielis 15, 4)
et dedero terram inviam et desolatam, eo quod prævaricatores extiterint, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 15, 8)
Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)
Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis. (Prophetia Ezechielis 16, 18)
Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palæstinarum, quæ erubescunt in via tua scelerata. (Prophetia Ezechielis 16, 27)
ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)