Mosaico decorativo

Fundar 3231 Resultados para: Ram

  • et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebræ, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua. (Liber Isaiae 8, 22)

  • Multiplicasti gentem, et non magnificasti lætitiam. Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe ; sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia. (Liber Isaiae 9, 3)

  • Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit: Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam. (Liber Isaiae 9, 20)

  • Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, (Liber Isaiae 10, 3)

  • Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. (Liber Isaiae 10, 14)

  • Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. (Liber Isaiae 10, 29)

  • sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. (Liber Isaiae 11, 4)

  • Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. (Liber Isaiae 11, 8)

  • venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. (Liber Isaiae 13, 5)

  • Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea. (Liber Isaiae 13, 9)

  • Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient. (Liber Isaiae 13, 14)

  • Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos. (Liber Isaiae 14, 2)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina