Fundar 3231 Resultados para: Ram
Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram. (Liber Ecclesiastes 11, 2)
Si repletæ fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (Liber Ecclesiastes 11, 3)
Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)
quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosæ erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ; (Liber Ecclesiastes 12, 3)
et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. (Liber Ecclesiastes 12, 7)
Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)
Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 2)
Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus. (Canticum Canticorum 5, 4)
Sponsa. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)
Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)
Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum: (Liber Sapientiae 1, 1)