Fundar 1062 Resultados para: Quoniam
Quoniam non obedivimus præceptis tuis, ideo traditi sumus in direptionem, et captivitatem, et mortem, et in fabulam, et in improperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos. (Liber Thobis 3, 4)
quoniam tradita fuerat septem viris, et dæmonium nomine Asmodæus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. (Liber Thobis 3, 8)
quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras. (Liber Thobis 4, 11)
dixit ei angelus : Noli timere dare eam isti, quoniam huic timenti Deum debetur conjux filia tua : propterea alius non potuit habere illam. (Liber Thobis 7, 12)
Et credo quoniam ideo fecit vos venire ad me, ut ista conjungeretur cognationi suæ secundum legem Moysi : et nunc noli dubium gerere quod tibi eam tradam. (Liber Thobis 7, 14)
Scis enim ipse quoniam numerat pater meus dies, et si tardavero una die plus, contristatur anima ejus. (Liber Thobis 9, 4)
Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)
quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quæ purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam æternam. (Liber Thobis 12, 9)
quoniam tu flagellas, et salvas ; deducis ad inferos, et reducis : et non est qui effugiat manum tuam. (Liber Thobis 13, 2)
quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia ejus, et faciatis scire eos quia non est alius deus omnipotens præter eum. (Liber Thobis 13, 4)
Ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi : quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem. (Liber Thobis 13, 7)
Tu autem lætaberis in filiis tuis, quoniam omnes benedicentur, et congregabuntur ad Dominum. (Liber Thobis 13, 17)