Fundar 624 Resultados para: Quis
Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
Quis sufficit enarrare opera illius? (Liber Ecclesiasticus 18, 2)
quis enim investigabit magnalia ejus? (Liber Ecclesiasticus 18, 3)
virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
quis est enim qui non deliquerit in lingua sua? Corripe proximum antequam commineris, (Liber Ecclesiasticus 19, 17)
Hodie fœneratur quis, et cras expetit: odibilis est homo hujusmodi. (Liber Ecclesiasticus 20, 16)
Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? (Liber Ecclesiasticus 22, 9)
Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? (Liber Ecclesiasticus 22, 33)
Quis superponet in cogitatu meo flagella, et in corde meo doctrinam sapientiæ, ut ignorationibus eorum non parcant mihi, et non appareant delicta eorum, (Liber Ecclesiasticus 23, 2)
Omnis homo qui transgreditur lectum suum, contemnens in animam suam, et dicens: Quis me videt? (Liber Ecclesiasticus 23, 25)
Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. (Liber Ecclesiasticus 31, 9)
