Fundar 761 Resultados para: Quid
Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ, et non feci ei? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineæ meæ: auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)
Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, (Liber Isaiae 10, 3)
Et quid respondebitur nuntiis gentis? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus. (Liber Isaiae 14, 32)
Ubi nunc sunt sapientes tui? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Ægyptum. (Liber Isaiae 19, 12)
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? (Liber Isaiae 21, 11)
Quid tu hic, aut quasi quis hic? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. (Liber Isaiae 22, 16)
Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ. (Liber Isaiae 38, 15)
Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. (Liber Isaiae 39, 3)
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis. (Liber Isaiae 39, 4)
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri. (Liber Isaiae 40, 6)
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)
