Fundar 2426 Resultados para: Quia
Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. (Evangelium secundum Lucam 20, 37)
Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. (Evangelium secundum Lucam 21, 8)
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus: (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quæ scripta sunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 22)
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant. (Evangelium secundum Lucam 21, 32)
Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 22, 16)
Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. (Evangelium secundum Lucam 22, 70)
Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? (Evangelium secundum Lucam 23, 31)
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. (Evangelium secundum Lucam 24, 7)
nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)