Mosaico decorativo

Fundar 2426 Resultados para: Quia

  • Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 40)

  • Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: (Evangelium secundum Marcum 10, 33)

  • Jesus autem vocans eos, ait illis: Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis: et principes eorum potestatem habent ipsorum. (Evangelium secundum Marcum 10, 42)

  • Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere: Jesu fili David, miserere mei. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)

  • Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc. (Evangelium secundum Marcum 11, 3)

  • et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum. (Evangelium secundum Marcum 11, 17)

  • Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei. (Evangelium secundum Marcum 11, 23)

  • Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. (Evangelium secundum Marcum 11, 24)

  • Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)

  • Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens: Quia reverebuntur filium meum. (Evangelium secundum Marcum 12, 6)

  • Qui venientes dicunt ei: Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam: nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Cæsari, an non dabimus? (Evangelium secundum Marcum 12, 14)

  • Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: (Evangelium secundum Marcum 12, 29)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina