Fundar 2426 Resultados para: Quia
et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 20)
Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 21)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 22)
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)
Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 27)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)
Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 32)
Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 34)
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 36)