Fundar 629 Resultados para: Propter
Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)
Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos. (Liber Proverbiorum 12, 26)
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum. (Liber Proverbiorum 16, 4)
Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. (Liber Proverbiorum 20, 4)
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)
Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)
omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. (Canticum Canticorum 3, 8)
columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. (Canticum Canticorum 3, 10)
Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. (Canticum Canticorum 6, 11)
Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. (Liber Sapientiae 1, 8)
placita enim erat Deo anima illius: propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit. (Liber Sapientiae 6, 16)
