Fundar 1077 Resultados para: Prophetiae Moab Contra Moab Et Castra Elisei Prophetiae
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. (Liber Numeri 17, 5)
tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: (Liber Numeri 19, 3)
et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, (Liber Numeri 19, 4)
Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 7)
Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. (Liber Numeri 19, 9)
Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis. (Liber Numeri 20, 13)
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom: (Liber Numeri 20, 22)
Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. (Liber Numeri 21, 1)
locutusque contra Deum et Moysen, ait: Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine? deest panis, non sunt aquæ: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. (Liber Numeri 21, 5)
venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, (Liber Numeri 21, 7)
Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. (Liber Numeri 21, 11)
Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. (Liber Numeri 21, 13)