Mosaico decorativo

Fundar 792 Resultados para: Prophetia Jerusalem

  • et dicetis: Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostræ, sicut est dies hæc omni Juda, et habitantibus in Jerusalem: (Liber Baruch 1, 15)

  • ut adduceret Dominus super nos mala magna, quæ non sunt facta sub cælo quemadmodum facta sunt in Jerusalem, secundum quæ scripta sunt in lege Moysi, (Liber Baruch 2, 2)

  • Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babyloniæ, defectionem vestram faciam de civitatibus Juda, et a foris Jerusalem, (Liber Baruch 2, 22)

  • Obliti enim estis Deum qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Jerusalem. (Liber Baruch 4, 8)

  • Animæquior esto, Jerusalem: exhortatur enim te, qui te nominavit. (Liber Baruch 4, 30)

  • Circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem. (Liber Baruch 4, 36)

  • Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuæ, et indue te decore, et honore ejus, quæ a Deo tibi est, sempiternæ gloriæ. (Liber Baruch 5, 1)

  • Exsurge, Jerusalem, et sta in excelso: et circumspice ad orientem, et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti, gaudentes Dei memoria. (Liber Baruch 5, 5)

  • Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem. (Prophetia Ezechielis 4, 1)

  • Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum: et prophetabis adversus eam. (Prophetia Ezechielis 4, 7)

  • Et dixit ad me: Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent, (Prophetia Ezechielis 4, 16)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Ista est Jerusalem: in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras. (Prophetia Ezechielis 5, 5)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina