Mosaico decorativo

Fundar 1196 Resultados para: Promissionem Promissa Terra

  • Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubæ audietis. (Liber Isaiae 18, 3)

  • Et erit terra Juda Ægypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)

  • In die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum: Civitas solis vocabitur una. (Liber Isaiae 19, 18)

  • Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. (Liber Isaiae 19, 20)

  • Onus deserti maris. Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili. (Liber Isaiae 21, 1)

  • Onus Tyri. Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant: de terra Cethim revelatum est eis. (Liber Isaiae 23, 1)

  • Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)

  • Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)

  • Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terræ. (Liber Isaiae 24, 4)

  • Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt fœdus sempiternum. (Liber Isaiae 24, 5)

  • Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ; (Liber Isaiae 24, 19)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina