Fundar 4831 Resultados para: Pro
percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines: persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquæ liquefactum est. (Liber Iosue 7, 5)
Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)
Dixitque Dominus ad Josue: Surge: cur jaces pronus in terra? (Liber Iosue 7, 10)
Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum. (Liber Iosue 7, 23)
donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. (Liber Iosue 8, 6)
regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Præcepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce: projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in præsentem diem. (Liber Iosue 8, 29)
vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? (Liber Iosue 9, 22)
Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)
Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël. (Liber Iosue 10, 14)
Præcepitque Josue, dicens: Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant. (Liber Iosue 10, 22)
Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens. (Liber Iosue 10, 27)
universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo. (Liber Iosue 10, 42)
