Fundar 4831 Resultados para: Pro
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia, (Evangelium secundum Marcum 7, 21)
Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. (Evangelium secundum Marcum 7, 23)
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua. (Evangelium secundum Marcum 7, 29)
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis. (Evangelium secundum Marcum 8, 28)
Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi: et post tres dies resurgere. (Evangelium secundum Marcum 8, 31)
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam. (Evangelium secundum Marcum 8, 35)
Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat? (Evangelium secundum Marcum 8, 36)
Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua? (Evangelium secundum Marcum 8, 37)
Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. (Evangelium secundum Marcum 9, 29)
Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. (Evangelium secundum Marcum 9, 37)
Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: (Evangelium secundum Marcum 9, 38)