Fundar 1195 Resultados para: Pot
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. (Evangelium secundum Lucam 1, 22)
quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, (Evangelium secundum Lucam 1, 49)
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. (Evangelium secundum Lucam 1, 51)
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. (Evangelium secundum Lucam 1, 52)
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. (Evangelium secundum Lucam 4, 32)
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. (Evangelium secundum Lucam 5, 12)
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes: Quis est hic, qui loquitur blasphemias? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? (Evangelium secundum Lucam 5, 21)
Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. (Evangelium secundum Lucam 5, 24)
Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? (Evangelium secundum Lucam 5, 34)