Mosaico decorativo

Fundar 547 Resultados para: Populus

  • Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara: et ruerunt Æthiopes usque ad internecionem, quia Domino cædente contriti sunt, et exercitu illius præliante. Tulerunt ergo spolia multa, (Liber II Paralipomenon 14, 13)

  • Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello. (Liber II Paralipomenon 18, 3)

  • Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum: inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre præ prædæ magnitudine. (Liber II Paralipomenon 20, 25)

  • Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)

  • Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus: et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus. (Liber II Paralipomenon 21, 19)

  • Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 16)

  • Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)

  • Lætatusque est omnis populus terræ, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio. (Liber II Paralipomenon 23, 21)

  • Lætatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur. (Liber II Paralipomenon 24, 10)

  • Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo. (Liber II Paralipomenon 26, 1)

  • Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat. (Liber II Paralipomenon 29, 36)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina