Fundar 406 Resultados para: Populo
Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terræ illius : cognovisti enim quia superbe egerant contra eos : et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)
Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitæ, janitores, et cantores, Nathinæi, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiæ eorum, (Liber Nehemiae 10, 28)
et ut non daremus filias nostras populo terræ, et filias eorum non acciperemus filiis nostris. (Liber Nehemiae 10, 30)
In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum : (Liber Nehemiae 13, 1)
Tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens, ait: Si digneris audire, domine mi, dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat, et non egredietur verbum falsum ex ore meo. (Liber Iudith 5, 5)
Et non fuit qui insultaret populo isti, nisi quando recessit a cultu Domini Dei sui. (Liber Iudith 5, 17)
Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. (Liber Iudith 6, 6)
Et nunc congregate universos qui in civitate sunt, ut sponte tradamus nos omnes populo Holofernis. (Liber Iudith 7, 15)
Tu, quia pius es, miserere nostri, aut in tuo flagello vindica iniquitates nostras, et noli tradere confitentes te populo qui ignorat te, (Liber Iudith 7, 20)
Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)
Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël. (Liber Iudith 15, 13)
Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. (Liber Iudith 15, 14)
