Fundar 386 Resultados para: Populi

  • exaudi eos in cælo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël : et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem. (Liber I Regum 8, 36)

  • tu exaudies in cælo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam ædificavi. (Liber I Regum 8, 43)

  • Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te. (Liber I Regum 8, 52)

  • ut sciant omnes populi terræ quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo. (Liber I Regum 8, 60)

  • si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum. (Liber I Regum 12, 27)

  • Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi. (Liber I Regum 12, 31)

  • Post verba hæc non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum. (Liber I Regum 13, 33)

  • Vade, et dic Jeroboam : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël, (Liber I Regum 14, 7)

  • Tunc divisus est populus Israël in duas partes : media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri. (Liber I Regum 16, 21)

  • Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Hæc faciant mihi dii, et hæc addant, si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me. (Liber I Regum 20, 10)

  • Litterarum autem hæc erat sententia : Prædicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi : (Liber I Regum 21, 9)

  • prædicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi. (Liber I Regum 21, 12)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina