Fundar 61 Resultados para: Peccatores
Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)
et misit te Dominus in viam, et ait: Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum? (Liber I Samuelis 15, 18)
Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores. (Liber I Regum 1, 21)
Convertimini itaque peccatores, et facite justitiam coram Deo, credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 13, 8)
Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: (Liber Psalmorum 1, 5)
Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum. (Liber Psalmorum 9, 18)
Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde: (Liber Psalmorum 10, 3)
Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. (Liber Psalmorum 10, 7)
Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. (Liber Psalmorum 36, 14)
quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 36, 20)
Expecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut hæreditate capias terram: cum perierint peccatores, videbis. (Liber Psalmorum 36, 34)
Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. (Liber Psalmorum 57, 4)