Fundar 147 Resultados para: Panem
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt: Non. (Prophetia Aggaei 2, 13)
Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est. (Prophetia Malachiae 1, 7)
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, (Evangelium secundum Matthaeum 6, 11)
Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lavant manus suas cum panem manducant. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 2)
Qui respondens ait: Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 26)
Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 26)
Et veniunt ad domum: et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. (Evangelium secundum Marcum 3, 20)
Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, (Evangelium secundum Marcum 6, 8)
et interrogabant eum pharisæi et scribæ: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem? (Evangelium secundum Marcum 7, 5)
Qui dixit illi: Sine prius saturari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Et obliti sunt panes sumere: et nisi unum panem non habebant secum in navi. (Evangelium secundum Marcum 8, 14)