Fundar 16965 Resultados para: Or
Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. (Liber Exodus 23, 24)
Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)
Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam : (Liber Exodus 23, 27)
Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)
Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum. (Liber Exodus 23, 32)
Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum. (Liber Exodus 23, 33)
Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul. (Liber Exodus 24, 1)
Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël : (Liber Exodus 24, 9)
senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. (Liber Exodus 24, 14)
et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. (Liber Exodus 24, 16)
Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. (Liber Exodus 24, 17)
oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris : (Liber Exodus 25, 6)