Fundar 16965 Resultados para: Or
Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. (Liber Exodus 15, 12)
Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)
Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. (Liber Exodus 15, 14)
Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)
Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare. (Liber Exodus 15, 21)
dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus. (Liber Exodus 15, 26)
Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti. (Liber Exodus 16, 1)
Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine. (Liber Exodus 16, 2)
Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ? (Liber Exodus 16, 3)
et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ? (Liber Exodus 16, 7)