Fundar 16965 Resultados para: Or
si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris præcepta ejus et cæremonias, quæ in hac lege conscripta sunt: et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua. (Liber Deuteronomii 30, 10)
sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum. (Liber Deuteronomii 30, 14)
Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum: (Liber Deuteronomii 30, 15)
Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis: (Liber Deuteronomii 30, 17)
prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam. (Liber Deuteronomii 30, 18)
Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum: (Liber Deuteronomii 30, 19)
et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhæreas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis. (Liber Deuteronomii 30, 20)
et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. (Liber Deuteronomii 31, 2)
Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. (Liber Deuteronomii 31, 4)
Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te. (Liber Deuteronomii 31, 6)
Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. (Liber Deuteronomii 31, 7)
Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas. (Liber Deuteronomii 31, 8)