Mosaico decorativo

Fundar 16965 Resultados para: Or

  • Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. (Epistula ad Philippenses 2, 17)

  • Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: (Epistula ad Philippenses 2, 25)

  • Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. (Epistula ad Philippenses 2, 27)

  • Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; (Epistula ad Philippenses 2, 29)

  • quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. (Epistula ad Philippenses 2, 30)

  • Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)

  • Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, (Epistula ad Philippenses 3, 8)

  • ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: (Epistula ad Philippenses 3, 10)

  • si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis: (Epistula ad Philippenses 3, 11)

  • non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 3, 12)

  • Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, (Epistula ad Philippenses 3, 13)

  • ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 3, 14)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina