Fundar 16965 Resultados para: Or
Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum. (Prophetia Ioel 3, 13)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 3, 15)
Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël. (Prophetia Ioel 3, 16)
Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum. (Prophetia Ioel 3, 18)
Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion. (Prophetia Ioel 3, 21)
Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quæ vidit super Israël in diebus Oziæ, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terræmotus. (Prophetia Amos 1, 1)
Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam ; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. (Prophetia Amos 1, 2)
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. (Prophetia Amos 1, 3)
Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad. (Prophetia Amos 1, 4)
Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 5)
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa. (Prophetia Amos 1, 6)
Et mittam ignem in murum Gazæ, et devorabit ædes ejus. (Prophetia Amos 1, 7)