Mosaico decorativo

Fundar 16965 Resultados para: Or

  • Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)

  • Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum? (Prophetia Ioel 1, 2)

  • Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ. (Prophetia Ioel 1, 3)

  • Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. (Prophetia Ioel 1, 5)

  • Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis. (Prophetia Ioel 1, 6)

  • Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. (Prophetia Ioel 1, 7)

  • Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. (Prophetia Ioel 1, 11)

  • Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)

  • Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio? (Prophetia Ioel 1, 16)

  • Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum. (Prophetia Ioel 1, 17)

  • Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)

  • Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti. (Prophetia Ioel 1, 20)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina