Mosaico decorativo

Fundar 16965 Resultados para: Or

  • Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)

  • In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua. (Prophetia Ezechielis 23, 31)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum: eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima. (Prophetia Ezechielis 23, 32)

  • Ebrietate et dolore repleberis: calice mœroris et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ. (Prophetia Ezechielis 23, 33)

  • Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces: et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 23, 34)

  • Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas. (Prophetia Ezechielis 23, 35)

  • Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt: insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum. (Prophetia Ezechielis 23, 37)

  • Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant: itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri. (Prophetia Ezechielis 23, 40)

  • Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te: thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam. (Prophetia Ezechielis 23, 41)

  • Et vox multitudinis exsultantis erat in ea: et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 42)

  • Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis: Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc. (Prophetia Ezechielis 23, 43)

  • Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum: filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent. (Prophetia Ezechielis 23, 47)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina