Mosaico decorativo

Fundar 16965 Resultados para: Or

  • et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus. (Liber Ieremiae 51, 2)

  • Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus: nolite parcere juvenibus ejus ; interficite omnem militiam ejus. (Liber Ieremiae 51, 3)

  • Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in regionibus ejus. (Liber Ieremiae 51, 4)

  • Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël. (Liber Ieremiae 51, 5)

  • Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)

  • Acuite sagittas, implete pharetras: suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui. (Liber Ieremiae 51, 11)

  • Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)

  • Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos. (Liber Ieremiae 51, 15)

  • Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili: quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)

  • Vana sunt opera, et risu digna: in tempore visitationis suæ peribunt. (Liber Ieremiae 51, 18)

  • et collidam in te equum et equitem ejus: et collidam in te currum et ascensorem ejus: (Liber Ieremiae 51, 21)

  • et collidam in te pastorem et gregem ejus: et collidam in te agricolam et jugales ejus: et collidam in te duces et magistratus: (Liber Ieremiae 51, 23)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina