Fundar 761 Resultados para: Omnis
Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 8)
Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 17)
Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 19)
Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)
Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: (Evangelium secundum Matthaeum 7, 26)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 25)
Et congregatæ sunt ad eum turbæ multæ, ita ut naviculam ascendens sederet: et omnis turba stabat in littore, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 2)
Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus: hic est qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)
Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 52)
At ille respondens ait: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 13)