Fundar 761 Resultados para: Omnis
Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)
Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam: et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones. (Liber II Regum 25, 1)
Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldæorum, qui erat cum principe militum. (Liber II Regum 25, 10)
Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Ægyptum timentes Chaldæos. (Liber II Regum 25, 26)
His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. (Liber I Paralipomenon 9, 26)
Interiit ergo Saul: et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit. (Liber I Paralipomenon 10, 6)
Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens: Os tuum sumus, et caro tua. (Liber I Paralipomenon 11, 1)
Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem: hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ. (Liber I Paralipomenon 11, 4)
dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps. (Liber I Paralipomenon 11, 6)
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 23)